Sorores fratresque carissimi, hoc unum memento: Malalae dies non est dies Malalae. 

Hodie mulierum omnium diem celebramus, diem puerorum puellararumque omnium qui ad iura vindicanda voces suas extulerunt.

Multa sunt milia bonorum qui operam adsiduam dant non solum ut impetrent iustitiam, sed nituntur quoque ut tutam omnibus puerilem disciplinam in toto orbe terrarum reddant, ad disciplinam, aequitatem, pacem,  consequendas.

 

Multa sunt milia victimarum vel hominum vulneratorum a terroristis. Quorum una ego. At hic hodie ego sum, una multarum, quae non pro me una loquor, sed pro puellis puerisque omnibus. Utinam omnes vocem meam audiant , non quod ego hic clamare possum, sed ut omnes qui vocem non habent audiantur, qui laborant ad iura obtinenda: ius pacis, ius dignitatis, ius aequitatis, ius scholae.

Amici carissimi, die IX mensis octobris MMXII Talibani me in adversam frontem vulneraverunt; amicas meas quoque vulneraverunt, nos ad silentium rati se redacturos. Frustra conati sunt.
Ex illo silentio innumerae voces ortae sunt.

Isti telis sperabant mentes nostras mutaturos, proposita nostra repressuros, sed nihil in mea vita mutavit, praeter unum hoc: imbecillitas, formido, desperatio mortuae sunt; natae sunt vis, potentia, virtus. 
Ego eadem ipsa Malala, proposita eadem, spes eaedem semper.
Sorores fratresque carissimi, contra neminem pugno, ne contra terroristas quidem.

Huc veni non ut ulciscar iniuriam meam, ut contra Talibanos vel quemlibet alium loquar. Huc veni ad vindicandum ius scholae omnibus puellis puerisque, volo omnes, filii fliaeque omnium, praesertim Talibanorum, disciplinam habeant.

Ne Talibanum quidem qui me vulneravit odi; si mihi esset ferrum, si ille me vulneraturus esset, nihil facerem. Hanc pietatem a Mohamed pio propheta didici, ab Iesu Christo Buddhaque. Hoc idem accepi a Martino Luther King, Nelson Mandela, Mohamed Ali Jinnah. Haec est philosophia quae negat vim, quam a Magnanimo Gandhi, Bacha Khan, Matre Teresa accepi. Haec est remissio quam a patre meo, a matre mea didici. Hoc idem dicit anima mea: in pace sitis, Hoc est praeceptum meum, ut in pace vivatis et diligatis invicem.

Sorores fratresque, omnes in tenebris lucis magnitudinem animadvertimus, omnes per silentium vocis vim sentimus. Identidem cum in Swat Pakistanio eramus, librorum magnitudinem calamique vim advertimus ubi primum arma vidimus.

Sapientes dicebant: occidit lingua plures quam arma. Verum est. Terroristae timebant et timent doctrinam, librum, calamum. Timent scientiae vim, timent mulieres. Illis muliebris vocis vis terroris causa est. Quamobrem nuper Quettae XIV innocentes discipulos medicos occiderunt. Hac eadem causa cotidie scholas displodunt, voluntarios medicos contra polyo in Khyber Pucktoonkhwa atque in Fata necant. Timuerunt et timent ne novae res atque aequitas invehantur in civitatem nostram.