Sodalitas Latina
Archivio delle iniziative della Sodalitas Latina Mediolanensis
Iniziano gli incontri della SLM - ATTENZIONE il primo incontro è stato riviato a venerdì 4 novembre sempre alle ore 18
Ante diem XII Kalendas Novembres
Scholarum ordo inauguratur hospitesque a r. d. Fr. Gallo in sacrario Aedis in honorem S. Sepulcri conditae excipiuntur.
A C. Piga et J.C. Rossi Sodalitatis proposita explanantibus, indicantur artes disciplinaeque de quibus horno acturi sunt sodales, nempe res musica, architectura, pictura, horologia, ars typographica, ars photographica, agrorum cultura, astronomia, medicina, physico-chemica, meteorologica; tum significantur nonnulla Erasmi Adagia ad artes pertinentia atque in singulis scholis praelegenda; ratio demum instituendi excercendique seu discipulos seu studiosos exemplis illustratur.
Nitetis, melodramation a Jacobo Della Pietà compositum modisque musicis instructum, ab ipso auctore commentario ornatur atque in publicum proponitur audiendum.
Post scholam confluunt Sodales in cauponam, illud Horatii memorantes utile dulci admiscendum suadentis.
Sodales haec monere velimus:
- ut inceptum quam latissime divulgent!
- ut temperi veniant horis praestitutis! Nam fores non amplius decem punctis post horam VI patebunt, neque, absente sedulo Josepho, licebit quemquam citophoniis vocare;
- Lucae Gandolfi quam primum aperiant velintne post primum coetum, scilicet die Octobris XXI, in caupona cenare: numerus enim convivarum cauponi mature est significandus.
- Categoria: Nuntii Sodalitatis
- Visite: 1170
Ante diem III Idus Majas (idest 13 maggio) die Veneris, hora VI (idest 18.00) denuo Sodales Latini congredientur.
Acroasin Faciet Andraea Pezzotti, Herimanni filius, Novocomensis, summae spei adolescentulus, qui scholas in Lyceo classico nomine Alexandri Volta nuncupato audit.
Praelegetur Horati sermo II e Libro I depromptus, ut in hac adjecta pagella est videre.
- Categoria: Nuntii Sodalitatis
- Visite: 1214
Venerdì 18 marzo ore 18, con ingresso da via Cardinal Federico (si raccomanda la puntualità), Claudio Piga ci parlerà di un passo del De remediis utriusque fortunae di Francesco Petrarca.
I materiali sono disponibili qui.
Valete omnes
- Categoria: Nuntii Sodalitatis
- Visite: 1584
Nell'incontro di oggi il Magister Magnus è tornato a illustrarci alcune pillole erasmiane di saggezza.
I materiali sono disponibili qui.
Valete omnes
- Categoria: Nuntii Sodalitatis
- Visite: 1310
Prossimo appuntamento con la Sodalitas Latina Mediolanensis ore 18 in Via Cardinal Federico Borromeo 2, presso la Biblioteca Ambrosiana.
At ecce verba Magistri Magni nostri:
En habeatis, sodales, locos de quibus die Martii XI disputabimus. Congrediemur, ut mos est, hora XVIII ante fores numero binario signatas, juxta viam nomine Federici cardinalis Borromaei nuncupatam. Inde, excepti a r.d. Friderico Gallo, confluemus in Oecum Equitum a Sancto Sepulcro, ubi schola nostra habebitur. Quisquis affueris, pergratum feceris! Item gratissimum erit, sive peregre degis, sive distineris negotiis, si amicos feceris certiores.
Gli incontri sono gratuiti e interessantissimi; potete scaricare qui i testi utili per l'incontro
- Categoria: Nuntii Sodalitatis
- Visite: 1436