https://europalatina.live/

Omnium gentium opus fundatum c. n. “Europa Latina” humanitatis quae dicuntur studia vel maxime excolit atque fovet. In omnibus enim nostris inceptis non solum curamus ut

monumentorum litterariorum cum Graeco tum Latino sermone exaratorum notitia ab oblivione vindicetur, verum etiam operam enixe navamus ut novae viae rationesque docendi adinveniantur atque divulgentur.  Quotannis “Europa Latina” conventus et seminaria magistris discipulisque dicata instituit, quae inter antiquae, mediae et modernae aetatis scriptores praeleguntur atque tractantur. Quamvis maior pars sodalium nostrum in Studiorum Universitatibus atque in ludis operam det, vel gratissimi adveniunt ad nos discipuli ceterique Latinitatis et Graecitatis cultores!