17 aprile 2015
- 14 Aprile 2015
- Ultima modifica: 01 Ottobre 2020
- Visite: 1034
Ante diem xv Kalendas Majas hoc est die Veneris XVII mensis Aprilis mox iterum congrediemur.
Hora V et semihora (ANIMUM ADVERTITE: 17,30!) in atrium Aedium Ambrosianarum, juxta aream a Pio XI, confluemus, unde, dato custodibus nomine, ad primum tabulatum conscendemus Aulamque Vergilianam, quam Joannes Galbiati fieri ornarique jussit, perlustrabimus.
Hora VI ad fores juxta viam a Friderico cardinali regressi in Sacrario Magno, seu Equitum Oeco, R.D. Fridericum Gallo titulos ornatusque Aulae Vergilianae explicantem audiemus.
Ibidem adagia commentabimur, de quibus superiore conventiculo dsputare, horis labentibus, non licuit, quae sunt “Atticus moriens porrigit manum”,“Per publicam viam ne ambules”, “Extra publicam viam ne deflectas”.