Mediolani

Sodalitas Latina Mediolanensis

Iniziano gli incontri della SLM - ATTENZIONE il primo incontro è stato riviato a venerdì 4 novembre sempre alle ore 18

Ante diem XII Kalendas Novembres

Scholarum ordo inauguratur hospitesque a r. d. Fr. Gallo in sacrario Aedis  in honorem S. Sepulcri conditae excipiuntur.

A C. Piga et J.C. Rossi Sodalitatis proposita explanantibus, indicantur artes disciplinaeque de quibus horno acturi sunt sodales, nempe res musica, architectura, pictura, horologia, ars typographica, ars photographica, agrorum cultura, astronomia, medicina, physico-chemica, meteorologica; tum significantur nonnulla Erasmi Adagia ad artes pertinentia atque in singulis scholis praelegenda; ratio demum instituendi excercendique seu discipulos seu studiosos exemplis illustratur.

Nitetis, melodramation a Jacobo Della Pietà compositum modisque musicis instructum, ab ipso auctore commentario ornatur atque in publicum proponitur audiendum.

Post scholam confluunt Sodales in cauponam, illud Horatii memorantes utile dulci admiscendum suadentis.

Sodales haec monere velimus: 

  1. ut inceptum  quam latissime divulgent!
  2. ut temperi veniant horis praestitutis! Nam fores non amplius decem punctis post horam VI patebunt, neque, absente sedulo Josepho, licebit quemquam citophoniis vocare;
  3. Lucae Gandolfi quam primum aperiant velintne  post primum coetum, scilicet die Octobris XXI, in caupona cenare: numerus enim convivarum cauponi mature est significandus.
Categoria: Nuntii Sodalitatis

News Letter