Sodalitas Lat. Mediol. - Archivio

Hora VI conveniemus temperi ad fores juxta viam a Friderico cardinali nuncupatam, tum in Sacrario Magno, seu Equitum Aula, r.d. Fridericus Gallo Sacri Libri locos explanabit, quibus de Maria Magdalena aliisque mulieribus fit mentio.   
Erasmi adagium Gloriosum et apud posteros a Joanne Carolo Rossi praelegetur, a sodalibus disputabitur. 

Sodales his locis adhibitis exercebuntur juxta artis rhetoricae praecepta: per synonimiam, paraphrasim, ampliationem, compendium, syntaxeos demutationem, variationes, cetera.

Hic locos legere poteritis

Categoria: Nuntii Sodalitatis