Mediolani

Iniziative, informazioni, articoli e contributi della Sodalitas

Clic qui per accedere alla pagina Facebook 

Ante diem xv Kalendas Majas hoc est die Veneris XVII mensis Aprilis mox iterum congrediemur.

Hora V et semihora (ANIMUM ADVERTITE: 17,30!) in atrium Aedium Ambrosianarum, juxta aream a Pio XI, confluemus, unde, dato custodibus nomine, ad primum tabulatum conscendemus Aulamque Vergilianam, quam Joannes Galbiati fieri ornarique jussit, perlustrabimus.

Hora VI ad fores juxta viam a Friderico cardinali regressi in Sacrario Magno, seu Equitum Oeco, R.D. Fridericum Gallo titulos ornatusque Aulae Vergilianae explicantem audiemus. 

Ibidem adagia commentabimur, de quibus superiore conventiculo dsputare, horis labentibus, non licuit, quae sunt “Atticus moriens porrigit manum”,“Per publicam viam ne ambules”, “Extra publicam viam ne deflectas”.

 

Categoria: Nuntii Sodalitatis

Ante diem v Kalendas Apriles  (venerdì 27 marzo) ore 18 - Biblioteca Ambrosiana

Dialogi conclusionem exponimus, qua avaritia omnium consensu verbis sancti Pauli idolorum servitus definitur.  (C. Piga)

Sodales his locis adhibitis exercentur juxta disciplinam a natura profectam atque artis rhetoricae doctrinam: per synonimiam, paraphrasim, ampliationem, brachilogiam, syntaxeos demutationem, variationes, cetera. 

Duo de avaritia proverbia praeleguntur: “Atticus moriens porrigit manum” et “Pecuniarum cupiditas Spartam capiet, praeterea nihil”.  (J.C. Rossi)

Ordo rerum hic acquiri potest

Categoria: Nuntii Sodalitatis

La Sodalitas Latina Mediolanensis  comunica i contenuti del prossimo incontro (venerdì 13 marzo) ore 18.00

Ante diem iii Idus Martias 

 Locum praelegimus, quo Antonius Luscus Andreae Constaninopolitani argumenta refellens, syllogismo usus probat avaritiam nec utilem esse nec necessariam. (C. Piga)

 Sodales his locis adhibitis exercentur juxta disciplinam a natura profectam atque artis rhetoricae doctrinam: per synonimiam, paraphrasim, ampliationem, brachilogiam, syntaxeos demutationem, variationes, cetera.

 Adagium “Argenteis hastis pugnare”, quod belle nostrae aetati referri potest, praelegimus, disputamus. (J.C. Rossi)

 

Ordo rerum hic acquiri potest

Categoria: Nuntii Sodalitatis

Idibus Februariis  anno MMXV

Locus e Pogii libro decerptus praelegitur, quo Bartholomaeus a Monte Politiano inducitur quaestionem ponens an avaritia utilis sit et necessaria. (C. Piga).

Sodales his locis adhibitis exercentur a praeceptoribus juxta disciplinam a natura profectam atque artis rhetoricae doctrinam: per synonimiam, paraphrasim, ampliationem, brachilogiam, syntaxeos demutationem, variationes, cetera.

Erasmi Adagium “Summum jus summa iniuria” disputatur . (J.C. Rossi)

Ordo rerum

Categoria: Nuntii Sodalitatis

News Letter