Mediolani

Notizie

Inter locos de quibus die Martii XI disputabimus, doctam et brevem appendicem de recitandis versibus invenio. Quaestio perantiqua est, de qua innumeri magistri disputaverunt: quomodo recitandi sunt versus latini? Omnes disputationes paucos exitus habuerunt: in plurimis scholis, dummodo poesis legatur, hic versus:

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes

vulgo legitur

vérectàantaliàsintér caputéxtulitùrbes

Itaque tres quaestiones ponendae sunt:

  • De recta pronuntiatione Latinae linguae
  • De elisione
  • De ictibus

De pronuntiatione nihil addiderim: longe praeferenda est pronuntiatio restituta, sed deponere longum… morem difficile est. De elisione, contra, aliquid possum dicere, identidem de ictibus. Invenietis etiam duorum doctissimorum virorum documenta, ex quibus duo latina lingua scripta.

Valete

Ecce quattuor documenta:

 

Categoria: Notizie

News Letter