Mediolani

Tertio nonas maias  - Laudatio funebris

 

Heu! fuit ille, fuit. Immotaque funere membra

ut iacuere toris, resolutaque frigore, tantus

cum gemitu in superas ubi fugit spiritus auras,

sic habet attonitos mortales nuncia fama.

 

Et quae terra gravi quassata est turbine belli,

muta viri extremam, jam tuta, recogitat horam,

nescia, an ullus erit similis, qui dira cruento

immissus fatis vestigia pulvere signet.

 

Cominus ut vidi solii splendore coruscum,

obticui admirans: alternâ quum vice primum

corruit, inde novis rursum stetit arduus armis,

procubuitque iterum cunctos afflictus in annos,

est mea tot vocum clamoribus addita numquam:

 

abfuit erecto servarum infamia laudum

et probra erubui vecordi pectore digna.

At subita insignis moverunt funera: surgo,

et cineri haud forsan moritura haec carmina mitto.

 

Is Rhenum, indomitumque Tagum securus, et Alpes,

Pyramidesque celer ceu fulmine perculit uno:

et gelidus Tanais senserunt, Scyllaque latrans,

et pelagus, terris qui circumfusus, uterque.

 

Gloria vera fuit ? Detur sententia nostris

ardua postgenitis: ego te, Sator Optime, adoro,

Maxime, te, cujus mirabile numen in illo

clarius insedit, rebus micuitque gerendis.

 

Consilii dudum trepidantia gaudia magni

pectore in indocili fervent, inhiataque sceptra:

quaeque fuit sperare nefas, fert praemia tandem.

 

Nil non expertus: per victa pericula major

gloria parta, fugaeque vices, subitique triumphi,

regia, et exilium, bis pulvis, eta ara vicissim

hunc habuere virum variâ exercentia sorte.

 

Militi sorta novi pavor, ac reverentia primum;

ecce duoque sibi infensissima saecla potentem

hun adiere sui legem expectantia fati

oris ab imperio: lites considere jussit,

arbiter et solium medius conscendit utrique.

 

Idem abiit, curtoque dies in littore clausit,

aeternoque odio, immenso litore minorum,

indomitoque simul praefulgidus exul amore:

est stupor altus adhuc, levis et miseratio sortis.

 

Naufragi ut unda gravis caput obruit, ac premit ima

ad vada, quam nuper morituri lumina circum

lustrabant littus frustra visura remotum:

 

sic pressere gravi cumulo memorata superbum

gesta ducem: quoties haec enarrare futuris

orsus, et in chartis dextra indignata resedit!

 

Heu ! quoties, moriente die, quem perdidit ullo,

lumina demissus, consertus brachia, solus

constitit, obtutuque haesit defixus in uno

turbidus : at menti tristissima venit imago

temporis exacti ; subierunt militis ardor,

castraque mota procul, percussaque valla furenter,

atque fagae hostiles, undantiaque agmina equorum,

imperium subitum, citius sua jussa peracta.

 

Spiritus heu! forsan defecit pectore anhelo:

perditus infrendens curis spes devovet omnes.

Ast pia succurrit, complexaque dextera diva est,

pertaesumque sui in meliores abstulit auras.

 

Deduxit laeto sperante tramite ad astra

submisso indulgens: hic maxima jussit habere

praemia, quae longe superent mortalia vota;

quas simul attigeris sedes, quae splenduit ante,

gloria jam silet, aeternis et deficit umbris.

 

O felix hominum generi, pulcherrima rerum,

haud moritura Fides, miris assueta triumphis,

hunc superadde tuis; nova jam tibi gaudia sunto:

non audax fertur magis, aut sublimior ullus

sic coluisse Crucem mentemque, animumque subactus.

 

Fac, gelidos cineres ne vexent impia verba:

nam Deus, ille Deus, qui sternit, et excitat idem,

arbiter is rerum, qui rite ulciscitur unus,

assidet in tumuli deserto marmore custos.

 

Carmina manu transcripta a libello sito in Bibliotheca Braidensi – Mediolani in aula Manzoniana III Nonas maias.

Servavi “j” pro “i” et “â” pro “ā”; neglexi vocales accentibus ornatas.

Categoria: Notizie