Memini quondam puerulum e diurnario quare Talibani inimici disciplinae essent quaerentem. Diurnarius librum demostrans magna facilitate respondit: “Talibani libros timent, quia quid in iis scriptum sit nesciunt”. Deum Talibani pusillum quendam conservatorem esse putant, qui ad Inferos mitteret puellas hac una causa: ad scholas ire volunt. Terroristae lucri causa nomine Islam et gente Pashtum abutuntur. Pakistania gens democratica est, pacem amat, disciplinam et instituta vult  filiis suis tradere. Islam dicit non solum omnibus puellis puerisque studiorum ius esse, sed etiam studendum esse: illis hoc est munus hoc unum officium.

Honorate domine summe minister, ad studia pace opus est, sed bellum multos populos urit. Horum bellorum nos pertaedet. In multis nationibus mulieres, puellae puerique modis multis dolore sunt affecti.

In India puellae puerique inopes ad improba munera coguntur, multae scholae in Nigeria deletae, in Afghanistan iam multos annos populus intemperantia conficitur, puellulae ad nuptias vel ad opera servilia coactae sunt. Inopia, ignorantia, iniuria, segregatio, iuris civilis vacatio maximae quaestiones sunt: de quibus omnibus rationem mulieribus virisque reddendum.

Sorores fratresque carissimi, tempus iam est vocis attollendae, operae maximae dandae ad orbem terrarum mutandum; ergo hodie principes omnium gentium ut tueantur mulierum puellarum puerorumque iura flagitamus.

Flagitamus nationes provectas ut in omnibus nationibus nondum provectis omnibus mulieribus puellisque ius discendi sustineant augeant foveant.

Efflagitamus ab omnibus civitatibus tolerantiam, repulsionem falsarum opinionum generis, gentis, sectae, sexus, fidei; mulieribus libertatem aequitatemque spondeant ita ut bona valetudine et prosperitate fruantur. Nos, genus humanum, numquam felices erimus si dimidia pars nostri relinquitur.   

Efflagitamus ab omnibus totius orbis sororibus ut fortes sint, ut vires suas ingenitas colligant, ut ingeniis suis feliciter utantur.

 Sorores fratresque carissimi, scholas volumus, studia volumus ut omnibus puellis puerisque res secundissimas futuras spondeamus. Agemus ut omnes vocem nostram audiant, de iuribus nostris loquemur; sic res mutabimus. Nobis imperio et verborm viribus credendum est. Verba nostra possunt mutare totum orbem terrarum; huc convenimus disciplinae causa; si hoc propositum consequi volumus a vobis subveniendum nobis mulieribus est ita ut armis, coniunctae, unanimae in acie, disciplinae imperium capiamus.

Sorores fratresque carissimi, nobis non est obliviscendum multa centena milia hominum inscitiam, inopiam, iniurias  pati. Multa centena milia scholas non habent.

Bellum contra analphabetismum indicendum nobis est, contra inopiam, contra terrorismum.

Nobis libri, nobis calami capiendi.

Unus puer, magister unus, unus liber, unus calamus multa possunt immo mundum mutare possunt. Disciplina liberatio una totius orbis malorum est, servabit mundum disciplina.